Symbolum Apostolicum 198 |
Nicaenum-Constantinopolitanum 199 |
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae, |
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. |
et in Iesum Christum, Filium Eius unicum, Dominum nostrum, |
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, |
qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, |
et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est, |
passus sub Pontio Pilato, |
crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, |
crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, |
passus et sepultus est, et resurrexit tertia die |
ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Patris omnipotentis, |
secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, |
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
|
et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos; cuius regni non erit finis. |
Credo in Spiritum Sanctum, |
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas. |
sanctam Ecclesiam catholicam, |
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. |
sanctorum communionem, remissionem peccatorum, |
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. |
carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen |
Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen |